srijeda, 27. siječnja 2016.

Šibenski evanđelistar

Šibenski evanđelistar iz 11. stoljeća čuva se u riznici šibenske katedrale.
Koristio se u posebnim svečanim prigodama sve do 20. stoljeća (zapravo, sve do liturgijskih promjena iz 1960-ih).




Ovdje na prvoj stranici vidimo čitanje na Veliku subotu (Mt 28, 1-7):

"Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce, terraemotus factus est magnus. Angelus enim Dómini descendit de coelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem Angelus, dixit mulieribus: Nolíte timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifíxus est, quaeritis: non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes, dicite discipulis eius, quia surrexit: et ecce, praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis. Ecce, praedíxi vobis."


Na drugoj stranici je čitanje na Uskrs (Mk 16, 1-7):

"In illo tempore: Maria Magdalene et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Qui dicit illis: Nolíte expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum, crucifíxum: surrexit, non est hic, ecce locus, ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis."


Nema komentara:

Objavi komentar